- HERMES Trismegistus
- HERMES TrismegistusPhilosophus Aegyptius, post Mosen fuit, cuius tempore in Aegypto studia Philosophiae clarere coepêrunt, cum antea tantum citca Astronomiam, et huius generis disciplinas versarentur, quae ad exercendum ingenium magis, quam ad illustrandum animunr valent. Scripsit patriâ linguâ Dialogum, ubi Asclepius introducitur. Deum omnino unum opinatur, omnium conditotem, erroremque fatetur parentum suorum, qui superstitiones Idolorum invenêrunt. Suid. et Augustin, de civ Dei. Hic cum in Aegypto sacrum quoddam animalserapi dicatum, in tota die duedecies nrinam facere, pari semper temporis intervallo observasset, per 12. horaus diem dividi debere coniecit. Exinde hic horarum numerus longo tempone est custoditus, et postea per horas divisus est dies. Polyd. Virg. de Rev. Inv. l. 2. c. 5. Eius de 12. lacorum sive signorum appellationibus, librum Ioach. Camerarius edidit Centloquium quoque ei attribuitur, tractatus de Horoscopis, etc. Item alius Hhermes Aegyptius fuit, auditor Syriani Sophistae, condiscip. Procli sub Hadriano Imp. Vide Suid. Cardanus meminit quoqueve Hermetis auctoris de Revalutionibus nativitatum, quod opus a Wolphio editum, A. C. 1559. Sed quis hic auctor sit, ignorare se fatetur. Vide Cardan. ad l. 3. Ptolom. de Astr. Iudiciis, texiu 3. Gesner, in Epit. De priore, vide iudicium Antonii van Dalen de Oraculis Ethnic. Dissertat. 1. p. 5.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.